- IMPEDITORES Officii Inquisitionis
- IMPEDITORES Officii Inquisitionisin Eccl. Rom. Fautoribus haereticorum proximi sunt habtri. Nempe, ut officium Inquisitionis strenue exerceatur, omnibus, cuiuscumque sint diguitatis ac conditionis, severissime praeceptum est, uti discimus ex Bulla Alex. IV. Orthod. Fidei Christ. et V. Decret. in c. Excommunicamus, ubi in fine Episcopis mandatur, sub poena depositionis, ut Inquisitores in officio suo pro viribus iuvent. Magistratibus vero, si ullâ ratione illos impedire praesumant, omnes diras et retribile exitium interminatus est, Innoc. IV. Bullâ Tunc potissime. Imocontra tales, sive directe, sive indirecte id faciant, Inquistitoribus procedendi porestas data est per Innoc. IV aliosque Papas, rescripto ad Inquisitores haereticae pravitatis, cuius initium, Praecunctis. Nec defunt exempla Inquisitionis institutae, non tantum contra privatos, sed et contra Magistratus, imo integras civitates et communitates, quae Inquisitiom impedimentum obiecêrunt, apud Bzovium A. C. 1285. §. 12. ubi de ditione Parmensi, et in libro Sententiar. Inquisit. Tholos. ubi de castro quodam ditionis Tholosanae In alios Magistratus excommunicationis sententiae vibratae, terrae ipsorum Interdicto suppositae et concessae primo occupanti, ut pluribus patet ex Historiis, Albigensium praecipue. Severitas autem haec extenditur ad omnes, offendentes statum, res et personas Officii praefati, contra quos proin severissimam edidit Bullamo Pius V. A. C. 1569. quae incipit, Si de protegendis, Imo eousque nonnumquam, ut, quaecumque eriam extra causas Fidei contra Inquisitorum Familiatem commisla, puniantur, non aliter ac fi per ea aut Inquisitionis Officium esset impeditum, aut ipsi Inquisitoti gravis iniuria illata, cuius memorabile exemplum refert Regio. Gonsalvius S. Officii Art. det. Vide Phil. a Limborch Hist. Inquisit. l. 3. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.